- PONTICUM
- PONTICUMvulgo le Ponthieu, regiuncula Picardiae, aliis Comitatus Pontivensis. Extenditur versus ostia Somonae fluvii, ubi Abbavilla, Pons Remigii, Monstrolium, Rua et Crotoium; Est que inter Quantiam fluvium et Bononiae Comitatum ad Boream. Normanniam ad Meridiem et Ambianensem tractum ad Ortum. Pontus, seu Pontinia quibusdam. Hic tractus Anglici iuris factus est, cum Eduardus primus, Angliae Rex, uxorem duceret Eleonoram, Ferdinandi, Castellae Regis, filiam, ex Ioanna Coniuge, quae filia erat Simonis, Pontium Comitis: Sed postea incolae, instigante Guidone sancti Pauli Comite, praesidiarios quos Rex Eduardus ibi reliquerat, exturbârunt, Regique Francorum Carolo V. se dediderunt. Nomen habet a Pontium multitudine. Merula, Metel. Baudrand. Hadr. Vales. in NOtit. Gall. hunc pagum non a Pontibus, sed Pontiu olim dictum vult, quod Gallicum nomen est, sicut Tellau, et Vitmau. Vide ibi.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.